- RHENI Nodi
- RHENI Nodiapud Martialem, l. 3. Epigr. 39. v. 7. de Erotio puella,Quae crine vincit Baetici gregis vellus,Nodosque Rheni, aureamque nitelam:cirri sunt Germanorum, in nodos substricti. Nempe illi non quidem crines calamistrô torquebant ac rotabant, quod quidam volunt, cum Phrygum hoc tuerit proprium et effeminatarum gentium, quibus hoc probrum passim obiectum, quod haberent comasVibratas calidô ferrô murr âque madentes:Sed, qui simpliciter fuit crines torquendi modus, eos in nodum cogebant vel nodô substringebant. Tacitus, de Moribus Germanor. c. 38. Insigne gentis obliquare crinem, nodoque substringere. Vide Salmas. ad Solin. p. 761. et supra in voce Nodus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.